Loading
WhatSong Soundtrack Logo

Lyrics

Ave, generosa, Gloriosa et intacta puella. Tu pupilla castitatis, Tu materia sanctitatis, Que Deo placuit. Nam hec superna infusio in te fuit, Quod supernum Verbum in te carnem induit. Tu candidum lilium, Quod Deus ante omnem creaturam inspexit. O pulsherrima et dulcissima, Quam valde Deus in te delectabatur, Cum amplexionem caloris sui in te posuit, Ita quod Filius eius de te lactatus est. Venter enim tuus gaudium havuit, Cum omnis celestis symphonia de te sonuit, Quia, Virgo, Filium Dei portasti, Ubi castitas tua in Deo claruit. Viscera tua gaudium habuerunt, Sicut gramen, super quod ros cadit, Cum ei viriditatem infudit, Ut et in te factum est, O Mater omnis gaudii. Nunc omnis Ecclesia in gaudio rutilet Ac in symphonia sonet Propter dulcissima Virginem Et laudabilem Mariam, dei Genitricem. Amen

More songs from Hildegard von Bingen

SongInfo

Release Year

-

Genres

Classical

Moods

-

Vocals

-

TrendingThis week

Top Artists

Most searched movies

Most searched tv shows

WhatSong is the worlds largest collection of movie & tv show soundtracks and playlists.

WhatSong Soundtracks Logo

© 2024 WhatSong Soundtracks. All rights reserved. v5.0.6